The Aeneid : Prologue

Farya Faraji

Arma virumque canō, Trōiae quī prīmus ab ōrīs
Ītaliam, faatō profugus, Laavīniaque vēnit
Lītora, multum ille et terrīs iactaatus et altō
Vī superum saevae memorem Iuunōnis ob īram
Multa quoque et bellō passus, dum conderet urbem
Inferretque deōs Latiō, genus unde Latīnum
Albaanīque patrēs, atque altae moenia Rōmae

Muusa, mihī causaas memoraa, quō nuumine laesō
Quidve dolēns, rēgīna deum tot volvere caasuus
īnsīgnem pietaate virum, tot adīre labōrēs
Impulerit. Tantaene animīs caelestibus īrae?

Urbs antīqua fuit, Tyriī tenuēre colōnī
Karthaagō, Ītaliam contraa Tiberīnaque longē
ōstia, dīves opum studiīsque asperrima bellī
Quam Iuunō fertur terrīs magis omnibus uunam
Posthabitaa coluisse Samō, hīc illius arma
Hīc currus fuit, hōc rēgnum dea gentibus esse
Sī quaa Faata sinant, iam tum tenditque fovetque
Prōgeniem sed enim Trōiaanō aa sanguine duucī
Audierat, Tyriaas olim quae verteret arcēs
Hinc populum laatē regem bellōque superbum
Ventuurum excidiō Libyae: Sīc volvere Parcaas
Id metuēns, veterisque memor Saaturnia bellī
Prīma quod ad Trōiam prō caarīs gesserat Argīs—
Necdum etiam causae īraarum saevīque dolōrēs
Exciderant animō: Manet altaa mente repostum
Iuudicium Paridis sprētaeque iniuuria fōrmae
Et genus invīsum, et raptī Ganymēdis honōrēs
Hīs accēnsa super, iactaatōs aequore tōtō
Trōas, rēliquiaas Danaum atque immītis Achillī, 30
Arcēbat longē Latiō, multōsque per annōs
Erraabant, aactī Faatīs, Maria omnia circum
Tantae mōlis erat Rōmaanam condere gentem!


Comentários

Envie dúvidas, explicações e curiosidades sobre a letra

0 / 500

Faça parte  dessa comunidade 

Tire dúvidas sobre idiomas, interaja com outros fãs de Farya Faraji e vá além da letra da música.

Conheça o Letras Academy

Enviar para a central de dúvidas?

Dúvidas enviadas podem receber respostas de professores e alunos da plataforma.

Fixe este conteúdo com a aula:

0 / 500

Opções de seleção