Requiem aeternam dona eis, Domine
Et lux perpetua luceat eis
Te decet hymnus, Deus, in Sion, et
Tibi reddetur votum in Jerusalem
Exaudi orationem meam, ad te omnis
Caro veniet
Requiem aeternam dona eis, Domine
Et lux perpetua luceat eis

Kyrie eleison
Christe eleison
Kyrie eleison

Dies iræ, dies illa
Solvet sæclum in favilla
Teste David cum Sibylla

Quantus tremor est futurus
Quando judex est venturus
Cuncta stricte discussurus!

Tuba, mirum spargens sonum
Per sepulchra regionum
Coget omnes ante thronum

Mors stupebit, et natura
Cum resurget creatura

Judicanti responsura

Liber scriptus proferetur
In quo totum continetur
Unde mundus judicetur

Judex ergo cum sedebit
Quidquid latet, apparebit
Nil inultum remanebit

Quid sum miser tunc dicturus?
Quem patronum rogaturus
Cum vix justus sit securus?

Rex tremendae majestatis
Qui salvandos salvas gratis
Salva me, fons pietatis!

Recordare, Jesu pie
Quod sum causa tuæ viæ
Ne me perdas illa die

Quærens me, sedisti lassus
Redemisti Crucem passus
Tantus labor non sit cassus

Juste judex ultionis
Donum fac remissionis
Ante diem rationis

Ingemisco, tamquam reus
Culpa rubet vultus meus
Supplicanti parce, Deus

Qui Mariam absolvisti
Et latronem exaudisti
Mihi quoque spem dedisti

Preces meæ non sunt dignæ
Sed tu bonus fac benigne
Ne perenni cremer igne

Inter oves locum præsta
Et ab hædis me sequestra
Statuens in parte dextra

Confutatis maledictis
Flammis acribus addictis
Voca me cum benedictis

Oro supplex et acclinis
Cor contritum quasi cinis
Gere curam mei finis

Lacrimosa dies illa
Qua resurget ex favilla
Judicandus homo reus
Huic ergo parce, Deus
Pie Jesu Domine
Dona eis requiem, amen

Domine Jesu Christe, Rex gloriae gloriae, libera
Animas omnium fidelium defunctorum de poenis inferni
Et de profundo lacu: Libera eas de ore
Leonis, ne absorbeat eas tartarus, ne cadant in obscurum
Sed signifer sanctus Michael repraesentet eas in lucem sanctam
Quam olium Abrahae promisiti et semini ejus

Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus
Tu suscipe pro animabus illus, quarum hodie
Memoriam facimus: Fac eas, Domine, de morte
Transire ad vitam, quam olim Abrahae promisisti et semini ejus

Sanctus, Sanctus, Sanctus
Dominus Deus Sabaoth
Pleni sunt coeli et terra gloria tua
Hosanna in excelsis

Benedictus qui venit
In nomine Domini
Hosanna in excelsis

Agnus Dei
Qui tollis peccata mundi
Dona eis requiem

Agnus Dei
Qui tollis peccata mundi
Dona eis requiem

Agnus Dei
Qui tollis peccata mundi
Dona eis requiem sempiternam

Lux aeterna luceat eis, Domine
Cum Sanctus tuis in aeternum: Quia pius es

Requiem aeternam dona eis. Domine: Et lux
Perpetua luceat eis. Cum Sanctis tuis in
Aeternum: Quia pius es

Tradução Adicionar à playlist Tamanho Cifra Imprimir Corrigir