Foto do artista Carl Orff

Fortune plango vulnera (Original)

Carl Orff


Fortune plango vulnera
stillantibus ocellis,
quod sua michi munera
subtrahit rebellis;
verum est quod legitur,
fronte capillata,
sed plerumque sequitur
Occasio calvata.

In Fortune solio
sederam elatus,
prosperitatis vario
flore coronatus;
quicquid enim florui
felix et beatus,
nunc a summo corrui
gloria privatus.

Fortune rota volvitur;
descendo minoratus;
alter in altum tollitur;
nimis exaltatus
rex sedet in vertice,
caveat ruinam,
nam sub axe legimus
Hecubam reginam.

Tradução Adicionar à playlist Tamanho Cifra Imprimir Corrigir