Foto do artista Carl Orff

Ecce gratum (Original)

Carl Orff


1.
Ecce gratum
et optatum
ver reducit gaudia,
purpuratum
floret pratum,
sol serenat omnia,
iamiam cedant tristia!
estas redit
nunc recedit
hyemis servitia.
2.
Iam liquescit
et decrescit
grando, nix et cetera,
bruma fugit
et iam sugit
ver estatis ubera:
illi mens est misera,
qui nec vivit,
nec lascivit
sub estatis dextera.
3.
Gloriantur
et letantur
in melle dulcedinis
qui conantur,
ut utantur
premio Cupidinis:
simus jussu Cypridis
gloriantes
et letantes
pares esse Paridis.

Enviar Tradução Adicionar à playlist Tamanho Cifra Imprimir Corrigir